Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 163

Precedente Successiva

tui tunica aleam, cui alteram similem cremant: ac deinde
super te esse contendunt, inveniuntque. At quidem paulo ante vel
multo has praeparant astutias. Procul a te manentes, vel noctu trahunt
aleam, cera vel visco alligatam capillo, quem tu non vides eo
loci vel temporis, vocantes eam inter multas. Atque tu ipsam sponte
moveri putas. Signant aleas invisibili stigmate, et deinde ex pondere
illam nosse seiactant. Ponunt fasciculum alearum sibi a tergo in
manibus conversis et dicunt se illas ex tactu nosse sigillatim: at quandocumque
ex eis unam proferunt, quam divinant, proferunt quoque
sub illa aleram: ac priorem celeriter proiiciunt discentes: estne
haec? dumque tu stupescens aspicis hanc, ipse aliam videt, et reponit
ad tergum, et sic omnes sigillatim proiicit et contuetur et divinat
Circulator: Idem moliuntur in aperto fasciculo. Aleas quoque ferro
illinitas moveri moto magnete faciunt. Ostendant tibi in speculo
imaginem cuiusuis. Ipsi vero in manica ampla, aut a tergo imaginem
tenent paratam, et dicut; insice recte; dunque tu attene
in speculum figis oculos, ipsi praesentant imaginem paulo retrorsum:
tuque obstupescis, et ipsis nil reïterant ludum: Et hoc ad lucem candelae,
utmelius fallant et in altari. Conficiunt sibi crus stuppeum,
vestiuntque cothurno; ac suum sub sella abscondunt: iubentque servum
extahere cothurnum; tunc crus appositum geniculo, ubi et
vesica sanguinis plena futurae interponitur, separatur a genu, et sanguis
funditur. Dumque tu stupes crus verum exerunt. Alligant
visco pedes aviculae in ramo arboris. Cumque cum eis fueris animi
gratia in viridario, aiunt: Iubeo avi, ne moveatur ex ramo. Mittuntque
discipulum qui capiat eam non tangendo, sed totum ramum
avulsam simul; ipsi vero dum tu admiraris liberant aviculam
antequam videas astum. Ponunt sibi inter inferiorem palpebram
et oculum, plumbeum clavum alteri similem, quem ore abscondunt:
Deinde simulant se illum extrahere ex oculo. Pilulas inter digitos
abscondunt, simulantque eas de manu in manum transire. Ligulas
graciles sericeas multas inter gingivas et genas abscondunt finguntque
ex naribus illas promere. Transmittunt filum ex naso in os.
Hoc verum est, quoniam foramen interiacet. Lignum ingens
dentibus inferioribus gestant, quod possibile est; ensemque in pectore
super mucronato esse accomodant ita quod fixus interius
apparet. Transfigunt [circulatores] brachium gladiolo falso, qui caret media
crassitie quantum est brachium, et continetur tantum filo ferreo intrinsecus,
ubi non vides. Alij saltus mirificos edunt, quoniam a
pueritia assuefiunt; ossa ac nervos bene flexibiles habent, spiritus liberos
et carnem modicam. Perambulantes humi super lignum assuescunt
semper paulo elevatiori superferri ligno, quousque super
funem facile ambulare discunt: Flectendo semper corpus in alteram

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche